Документ взят из кэша поисковой машины. Адрес оригинального документа : http://hbar.phys.msu.ru/gorm/chrons/vedastl.htm
Дата изменения: Unknown
Дата индексирования: Mon Oct 1 20:39:13 2012
Кодировка:

Поисковые слова: vallis
Annales Vedastini PRAEFATIO.

 Annales Vedastini.

 
Annales Vedastinos iam qui primus de iis disseruit, abbas Lebeuf, ita nuncupavit, quamquam partem tantum posteriorem eandemque graviorem a monacho S. Vedasti Atrebatensis, ceteras in diversis locis scriptas censuit. Item I. v. Iasmund opus pluribus auctoribus deberi opinatus est. Iure tamen D. Bouquet, quem posteriores editores secuti sunt, totum eidem illius monasterii monacho adscribi voluit. Annalium enim patriam illam esse, cum aliis locis confirmatur, tum ex eis quae a. 881. et 892. (p. 49. 71) leguntur liquido apparet. Nec magis dubitandum, quin auctor, etsi non semper quae evenerit statim litteris mandaverit, aequalis fuerit. Id inter omnes constat, scriptorem fide admodum dignum neque studio aut ira a vero abductum nobis opus haud parvi pretii reliquisse. Inde inprimis cognoscuntur quae in Francia occidentali, praesertim a Normannis, intra postrema lustra saec. IX. gesta accipimus; quare dolendum, quod iam ante initium sequentis desierit. Sane, quod facile sentias, scriptor erat homo acris ingenii, qui narrata festinanter in membranam coniecta retractare supersederit. Sermo saepe eo minus planus, quod legem grammaticam prorsus ignoravit eamque vel in casibus ponendis vehementer offendit. Copia quoque verborum plane caruit, immo easdem locutiones tam constanter repetiit, ut inutile, quin permolestum videretur eas quoties iterentur annotare. Attamen homo iste barbarus eius ingenii et virtutis in scribendo erat, ut res nonnumquam, ut geri videas, exposuerit animumque lectoris gravius commoveat.

  Codicem autographum, qui iam non exstat, perfectione quodammodo caruisse ex exemplaribus superstitibus colligere fas est, quae, etsi diversis classibus tribuenda sint, pariter tamen quibusdam lacunis et vitiis deformata sunt. Et sinceriorem quidem recensionem (quam littera A signavimus) non codices, quos possidemus, sed duo alia opera, scil. Annales Lobienses, quibus Vedastini integri, et Chronicon Vedastinum, cui illi maximam partem inserti sunt, servaverunt. Excipienda tamen narratio a. 898 haud dubie aliena manu inserta, quae neque fide digna neque contextui et sermoni horum annalium conveniens videtur.

  A 1) Annales Lobienses codice Babenbergensi E III 18, membr. fol., saec. XI, nobis traditi sunt, quem G. Waitz, tum iterum O. Holder-Egger in usum novae editionis Annalium Vedastinorum contulerunt, postquam ille lectiones notatu praecipue dignas iam in SS. t. XIII, p. 233. indicavit, librum ibid. p. 224 sq. descripsit, specimen scripturae in tab. III. p. 674. addita ostendit.

  A 2) Chronicon Vedastinum codice bibliothecae publicae Duacensis nr. 753, membr. saec. XI. ex., servatum est, qui, nescio an non iure, autographus creditur. Hunc quoque G. Waitz cum altera editione Pertziana Annalium Vedastinorum contulit, cum partem lectionum iam SS. l. c. p. 709. enotasset. Codicem ipsum ibid. p. 674 sqq., specimine in eadem illa tabula addito, descripsit.

  Classem B duo qui supersunt codices, uterque Bruxellensis, repraesentant. Et primo quidem de libro B 1) bibliothecae regiae Bruxellensis nr. 15835 dicendum. Erat is olim monasterii S. Bertini (ibi numero 258 signatus), etsi fortasse aliquando monasterio Blandinio Gandavensi commodatus sit. Postea in rem privatam transiens in bibliothecam Gasparolii canonici devenit, cuius libri manu scripti cum a. 1823. (Sept. 3.) Antverpiae venundarentur, a C. van Hulthem emptus est. Quare diutius adeo latuit, ut Pertz aliique eum iamiam periisse putarent, donec in bibliothecam regiam Bruxellensem perveniret, ubi W. Arndt b. m. eum a. 1868. invenit. Unde hunc librum, ex quo Annales Vedastini primum in medium prolati sunt, hieme anni praeteriti benigne in bibliothecam regiam Berolinensem transmissum consulere potui.

  Est, praeter duo folia chartacea anteposita, membranaceus, altitudine 30, latitudine c. 24 cm. habens, 16 foliorum, proinde 32 paginarum, quarum 31 numeratae; singulae tricenarum quaternarum linearum, praeter ultimam, quae tantum viginti sex continet, infima parte folii non abscisa, sed deficiente. In altera pagina eiusdem folii varia lineamenta et notae, quae patriam libri indicent, velut lib sci Bertini abbatis confes(soris) - tum (quod manu posteriore scriptum est) Iste liber est sci bertini si quis retinuerit celauerit uel furaverit anathema sit amen -, sed etiam

  o ds immse templu rege blandiniense et Sancte Gudwale ora pro nobis, quae ista itidem monachum Blandiniensem sapiunt.

  Scriptura est magna saec. X, sed in p. 14. lin. 26 verbis ingandao monasterio (in Gandao monasterio; cf. infra p. 46, l. 1), quod quidem eos, qui codicem ante me viderunt, effugisse videtur, alia manus incipit, priori quidem simillima, attamen paulo minus firma et, quod praesertim litterae a et e demonstrant, dispar. Litterae initiales ubique eiusdem satis pulchrae formae, ubi versus mutantur, saepius rubro colore pictae. Verba plerumque haud iuste divisa. Imaginem totius pag. 23 W. Arndt, 'Schrifttafeln', ed. 3. cur. M. Tangl (Berolini 1897), fasc. I, nr. 18. dedit.

  Codicem iam valde exilem olim plura continuisse, priorem eius partem separatam vel deperditam esse ex rubrica, quam in p. 1. offendimus: ITEM INCIPIT CHRONICA AB ANNO INCARNATION[IS] DOMINICAE . . . apparet. Sequitur spatium vacuum duorum versuum, quod exemplo codicum similium (de quibus infra) expleri oportet: DCLXXXVI. AB INITIO UERO MUNDI IIII DCCLXX. Textus sub hac rubrica editus incipit: IUSTINIANUS minor filius constantini, desinit verbis: Liutbrandus audiens quod sarraceni - cum debito tanto patri honore recondidit. Romane ecclesie post gregoriu . item alius gregorius suscessit (sic) in episcopatu in p. 4, ubi hac nova rubrica: HUCUSQ: PRESBITER BEDA CHRONICA SUA PERDUXIT. CUI NOS ISTA SUBICIMUS. excipitur. Animadvertendum ea quae praecedant sane ex Bedae Venerabilis Chronico de sex huius saeculi aetatibus deprompta esse, additis tamen inter alia verbis Romane - episcopatu. Subiciuntur in p. 4-12. Annales Laurissenses minores, quos G. Waitz Chronicon breve Francorum Laurissense appellari maluit: Pippinus dux francoru filius Ansgisi - Imperator hludouuicus hlothariu filium suum in imperio cu consilio francorum constituit (cf. SS. I, p. 114-122).

  Quae quidem, cum ex Bedae chronico excerpta et brevi additamento aucta, tum Chronicon breve Laurissense, omnia eadem ratione composita et inscripta etiam in aliis codicibus inveniuntur. Sunt Vaticanus inter Palatinos nr. 243 (olim S. Nazarii Laurissensis), qui ea (in fol. 52 sqq.) manu saec. IX. exarata exhibet; Valentianensis T. 4. 16. saec. X. (olim S. Amandi Elnonensis), cuius cum lectionibus Chronici brevis Laurissensis nostrae plerumque congruunt; tum codex bibliothecae Bernensis nr. 83 A signatus (olim S. Remigii Remensis), qui item Bedae chronicon de sex aetatibus atque Chronicon breve Laurissense, praeterea et catalogum abbatum S. Vedasti continet, quare a Pertzio illo in monasterio, et quidem iam inter annos 839. et 845. scriptus esse censetur. Accedit codex Annalium Vedastinorum iunior, infra commemorandus.

  Chronicon breve Francorum Laurissense in p. 12-31 codicis Bruxellensis, de quo loquimur, nr. 15835 signati, statim, nulla rubrica inserta, ne versu quidem mutato neque initio littera maiuscula distincto Annales Vedastini subsequuntur. Textus in universum a recensione A, praesertim ab Annalibus Lobiensibus (A 1) non multum differt, attamen sermo nonnumquam commutatus et etiam praeter graviorem lacunam, qua narratio a. 881. deformatur, pauca omissa aut perperam intellecta. Anni nonnumquam alio modo et tum quidem plerumque minus recte dividuntur; omissus numerus anni 886, ubi textus eodem versu pergit, ex quo errore factum est, ut ille postea falso pro 887. positus sit et ita deinceps usque ad finem.

B 2) Alter codex Bruxellensis nr. 6439-6451, membr. saec. XI. ex., olim S. Vedasti Atrebatensis, postea collegii societatis Iesu Brugensis, tum Antverpiensis, praesertim a Pertzio in SS. t. II, p. 192 sq. descriptus est; cf. etiam Georgii Waitz praefationem Annalium Bertinianorum, SS. r. G., p. IX. atque quae idem de his in 'SB. d. Akad. d. Wiss. zu Berlin' 1883. p. 113 sqq. disseruit; Auct. antiq. XIII, p. 232. necnon prooemium, quod C. Dehaisnes editioni suae infra commemoratae praemisit, p. II sq. XI. Liber duabus saltem manibus exaratus est, quae nonnumquam in eodem folio sibi invicem succedunt; finem Annalium Vedastinorum tabula VII. eiusdem SS. tomi p. 219. adiuncta reddit.

  Magna quidem ex parte hic liber certe transscriptus videtur ex codice bibliothecae publicae Audomarensis nr. 706 (olim cum nr. 697. coniuncto) saec. X, ex quo inter alia Annales Bertinianos repetierit. Insunt tamen etiam quae in illo desiderantur, praesertim extrema pars Bedae Chronicorum maiorum, Chronicon breve Francorum Laurissense, Annales Vedastini, eodem ordine ut in codice nostro B 1 aliisque, de quibus diximus, coniuncti.

  Quod Pertzius de isto codice iuniore Bruxellensi in praefatione ad Annales Lobienses egerit, id ideo, quod Vedastinos illis insertos perspexerit, minus tamen commode fecit. Inde enim evenit, ut nonnulli viri docti, velut C. Dehaisnes aliique, verbis illius non recte intellectis, codicem ipsum Lobiensem putarint.

  Recensionem, quam librarii sequebantur, eandem fuisse atque illam, quam codex B 1 repraesentat, nemo non videt, cum id multis lectionibus et mendis necnon eadem ratione annos dividendi eodemque in iis numerandis errore comprobetur. Quod a. 881. (p. 49, l. 5) pro monasterium nostrum perperam monasterium Sitdiu legatur, eo effectum esse potest, ut scriba librum, quo utebatur, in monasterio S. Bertini exaratum noverit. Etiam lectiones Chronici Laurissensis cum iis, quas B 1 praebet, satis congruunt. Nihilominus valde dubito, num cum Wilhelmo Arndt, qui id sibi plane persuasum habuit, ipsum cod. B 1 in B 2 exscriptum credam. Quod si ita esset, ut de minoribus taceam, quî factum esse putemus, ut textus a. 881, in illo mutilus, hic integer inveniatur?

  Georgium Pertz hunc codicem inter regios Bruxellenses a. 1826. non sine magno gaudio invenisse, minime mirum id quidem, cum antiquiorem iam non superstitem putaret neque textum Annalium nostrorum Lobiensibus insertum melioris notae esse sentiret. Tantum autem abest, ut, quod nonnulli crediderunt, ceteris Vedastinorum exemplaribus praeferendus sit, ut veras lectiones vel multo magis commutatas praebeat. Satis enim apparet scriptorem sermonem annalium barbarum secundum legem grammaticam corrigere atque quae non integra essent supplere conatum esse, et id quidem semper temere, plerumque infeliciter. Unde etiam colligi potest librarios, qui hunc librum exaraverunt, talem recensionem iam ante oculos habuisse, non ipsos confecisse. Nihilominus, ne quid apparatui nostro deesset, O. Holder-Egger etiam, hic liber ut Berolinum mitteretur, proxime rogavit et eum liberaliter commodatum non sine fructu denuo sua manu excussit.

Etiam minus quam haec recensio, quam quodammodo retractatam dicere possis, Chronicon de gestis Normannorum in Francia a. 833-911. (Chr. Norm.), quod primus Andr. Duchesne publici iuris fecit, tum D. Bouquet in diversos tomos collectionis suae, Pertz in SS. t. I. (p. 532-536), etiam I. Langebek in Script. rer. Dan. medii aevi t. II. receperunt, nobis utile. Est enim praeter pauca, quae initio et in fine, partim, ut videtur, ex Iordanis Geticis et Dudonis opere de primis Normanniae ducibus hausta, tum a. 846. et 881. inveniuntur, fere totum ex Annalibus Bertinianis et Vedastinis excerptum, sed quam neglegentissime. Textus Ann. Vedastinorum, quo scriptor usus est, fere idem quem B2 exhibet fuisse videtur. A. 881, ubi illic monasterium Sitdiu perperam monasterio S. Vedasti substitutum invenimus, hic de Sithiu oppido dicitur. Ibique in monasterio S. Audomari auctorem vixisse iam Pertz perspexit. Certe illius ecclesiae canonicus Lambertus hoc Chronicon Libro Florido, quem vocavit, a. 1120. inseruit, fortasse ipse conscripsit.

  Certa, quamquam rara vestigia, Annalium Vedastinorum in Gestis episcoporum Cameracensium deprehenduntur, ubi codex classis B adhibitus videtur. Legit eos etiam monachus Marchianensis, qui Miracula S. Rictrudis conscripsit. Necnon in Sigeberti Gemblacensis chronographia nonnulla ex illis repetita videntur, etsi a scriptore temporum ordinis parum curioso non iustis annis inserta sint. Neque Folcwinum nostros novisse negarim. Etiam Regino nonnulla non ita dissimili modo narrat mirumque Herimannum Augiensem semel fere iisdem verbis usum esse. Porro in Miraculis S. Bavonis Gandensis nonnulla ex Annalibus Bertinianis et Vedastinis excerpta inveniuntur, quae scriptor ex cronica post Bedam deprompsisse se dicit, quorum lectio in universum cum Chronico Vedastino concordat. Eodem chronico Andreas Marchianensis ea ratione usus esse videtur, ut ex illo excerpta cum verbis Sigeberti contaminaret. Ex Andreae opere rursus Iohannes Longus de Ipra hausit. Is qui Sermonem in tumulatione S. Quintini composuit et ex annali chronica pauca, quae cum nostris plerumque conveniant, attulit, non tamen hos, immo Annales S. Quintini, iis qui supersunt locupletiores, adhibuisse censendus est.

  In lucem hi annales nonnisi sero, scil. saeculo XVIII. medio, prolati sunt, postquam D. Cletius (Clety), bibliothecarius monasterii S. Bertini, de codice, quem nos B 1 signavimus, ibi servato abbatem Lebeuf certiorem fecit, deinde eidem in illa abbatia moranti librum otiose perscrutari concessit. Cuius studii summam vir de historia patriae suae bene meritus in dissertatione bipartita commentariis Academiae inscriptionum inserta diligenter exposuit, tum exemplar codicis a Cletio sibi missum cum D. Bouquet communicavit. Hic primus in collectionis suae t. VIII. (Paris 1752), p. 79-93. Annales Vedastinos edidit notisque, quas tamen plerasque ex commentariis abbatis hausit, illustravit. Omissum immerito initium operis usque ad a. 877. verba Franci vero mense Decembrio (infra p. 42, l. 20), quippe quo vix prodita viderentur quae non iam nota essent.

  Qua in editione principe nititur ea, quam G. H. Pertz SS. t. I. (a. 1826), p. 516-531. inseruit, ubi nonnulla illic temere iuxta legem grammaticam castigata restituit, pauca ipse emendavit. Tum, ubi Bruxellis in alterum illum, quem nos B2 signavimus, codicem incidit, eosdem annales ex hoc SS. t. II. (a. 1829) iterum, et quidem initio operis et loco a. 881. in B1 omisso suppletos, verae tamen formae, ut iam vidimus, etiam minus congruentes proposuit.

  Quadraginta plus anni transierunt, C. Dehaisnes, archivo Insulano praefectus, hos annales denuo in libro a se edito 'Les Annales de Saint-Bertin et de Saint-Vaast' (Paris 1871. 8o) recognovit. Cuius editio Pertzianis eo praestat, quod non solum codicem B1, de quo reperto W. Arndt ei dixerat, sed etiam Chronicon Vedastinum adhibuerit. Neque negare volumus virum muneri, quod susceperat, multum operae studiique navavisse, cui tamen quod haud plane suffecerit, rei peritos non fugere potuit. Nam praeter quod varias lectiones non semper accurate indicavit, quoad Chronicon Vedastinum parum quid scriptor ex Annalibus hauserit, quid ipse adiecerit vel mutaverit, discrevit, subsidia, quibus in adnotationibus uteretur, interdum ab obsoleta vetustate sumpsit, codicem Bruxellensem alterum, quod iam dixi, Lobiensem, Chronici Laurissensis brevis partem ineditam putavit.

Translationem Germanicam Annalium Vedastinorum, quam Iul. v. Iasmund confecit, in 'Geschichtschr. d. deutschen Vorzeit' receptam, W. Wattenbach in eiusdem collectionis editione altera (t. XXIV) retractavit. Optimo et continuo commentario in hos atque in Annales Xantenses opere Ernesti Dümmler de historia regni Francorum orientalis uti licuit. Neque librum Waltheri Vogel de cladibus Francorum imperio a Normannis illatis aliosque sine fructu consului.

  Iam vero restat ut v. cl. O. Holder-Egger, qui in munere suscepto me benignissime adiuvit, immo magnam operae partem ipse suscepit, plerosque locos ab annalistis ex Biblia Vulgata depromptos mihi indicavit, nonnullas coniecturas proposuit, alia suasit aut dissuasit, plagulas quoque mecum correxit, gratias quam maximas ex animo agam.

  Berolini a. d. IV. Kal. Apriles anni 1909.

  B. DE SIMSON.

 

ANNALES VEDASTINI.

 

 Anno DCCCLXXIIII.

  Anno  Domini DCCCLXXIIII. Karolus rex Andegavis civitate Nortmannos obsedit, sed pessimorum consilio acceptis obsidibus inlesos abire permisit. In illis etiam diebus plaga locustarum facta.

 

 Anno DCCCLXXV.

  Anno  Domini DCCCLXXV. Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit. Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.

Anno DCCCLXXVI.

  Anno  Domini DCCCLXXVI. Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam. Mortuo dehinc Hludowico fratre suo, pessimo usus consilio regnum ipsius, quod suis filiis pater reliquit, invasit, Aquisgrani palatium cum multitudine venit, sed non ita ut debuit. Inde Coloniam perrexit; et Hludowicus nepos eius ad eum legatos misit pacis gratia, sed quod petiere non impetrantes ad eum, a quo missi sunt, rediere. Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum. Actum est hoc proelium Nonis Octobr. indictione X. Interim, dum haec aguntur, Dani seu Nortmanni, piraticam exercentes, Sequanam ingressi incendiis et occisione regnum Francorum crudeliter devastant. Contra quos Karolus exercitum dirigit, sed nil utiliter egere. Unde de redemptione regni cogitare coepit.

 

 Anno DCCCLXXVII.

  Anno Domini DCCCLXXVII. Misitque legatos, qui cum Nortmannis tractarent, ut munerati e regno eius abirent. Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade. Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum. Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt. At hi qui in Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt. Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri. Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum. Ipse vero per Alpes Provintiae in Franciam repedare voluit, sed, ut dicitur, a quodam Sedechia Iudaeo potionatus in loco qui dicitur Nantua intra Alpes posito II. Non. Octobr. indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II. vitam finivit praesentem. Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est. Franci vero mense Decembrio Compendio palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.

Anno DCCCLXXVIII.

  Anno Domini DCCCLXXVIII. Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos. Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt. Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit. Ibi etiam Bernardus dux Augustudunensium de infidelitate convincitur. Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam. Hludowicus etiam rex, filius Hludowici, legatos misit ad Hludowicum regem, ut sibi Aristallio occurreret pacis gratia. Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt. Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII. indictione XII.

 

 Anno DCCCLXXVIIII.

  Anno Domini DCCCLXXVIIII. Balduinus comes moritur sepeliturque in Sithiu monasterio. Hludowicus etiam rex graviter infirmatur et die sancto  parasceuen anno aetatis suae circiter XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio construxerat. Post vero eius obitum miserabilis et excidiosa inter Francos orta est dissensio. Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.

  His denique inter se discordantibus Nortmanni ultra mare positi, eorum audientes discordiam, navali evectione cum infinita multitudine mare transito Taruennam urbem Morinorum mediante mense Iulio igne et gladio vastaverunt, nemine sibi resistente. Videntesque initia suorum prospere accidisse omnem terram Menapiorum perambulando ferro et igne vastant. Post haec Scaldum fluvium intrant et omnem Bracbantisiorum terram incendio et ferro delent. Contra quos Hugo filius Hlotharii regis arma sumens inconsulte non mediocrem eis intulit audatiam. Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis; inter quos etiam Abbas filius Adalardi captus est. Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis. Quod ille audiens, recepta parte regni, abiit in terram suam. Hugo vero Hludowicum et Karlomannum per manus Ansegisi archiepiscopi benedici fecit in reges. Per idem tempus mense Septembrio natus est Karolus frater illorum.

  Nortmanni vero non cessant devastari aecclesiam populumque Christianum interfici captivarique. Boso etiam dux provinciae per tirannidem nomen regis sibi vindicat partemque Burgundiae occupat. Sed Nortmanni incendiis et devastationibus inhiantes sanguinemque humanum sitientes ad interitum et perditionem regni mense Novembrio in Gandao monasterio sedem sibi ad hiemandum statuunt et mense Decembrio corpus sancti Vedasti Vallis supra Sumnam in villa sua defertur. Ragnelmus Tornacensium episcopus moritur per indictionem XIII.

Anno DCCCLXXX.

  Anno  Domini *DCCCLXXX. Nortmanni vero Tornacam civitatem et omnia monasteria supra Scaldum ferro et igne devastant, interfectis accolis terrae atque captivatis. Gozlinus vero et Chuonradus eorumque complices aegre ferentes de amicitia Hugonis abbatis suorumque dominorum cum Hludowico iterum eum faciunt venire in Franciam. Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his  qui a se disciverant. Actum est hoc mense Februario.

  Post haec Hludowicus parat redire in regnum suum, occurritque Nortmannis a praeda revertentibus. Et facta congressione apud Timiomum nobiliter eos vicisset, nisi contigisset Hugonem filium suum ibi ruere. Nam Godefridus rex Danorum illum interfecit. Quo mortuo omisit rex illos insequi. Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui evasere, rediere ad castra sua. Hugo quoque abbas fuit in illo proelio.

  Hoc modo Hludowico ad sua reverso, Hludowicus et Karlomannus reges Ambianis cum suis fidelibus veniunt, ibique Franci inter eos dividunt, dataque est pars Franciae et omnis Neustria Hludowico, Karlomanno vero Aquitania atque pars Burgundiae necnon et Gothtia; et inde unusquisque ivit in sua.

  Post haec Hludowicus rex dirigit Heinricum quendam e suis principibus, qui pergeret cum Hludowico et Karlomanno contra Bosonem tyrannum. In ipso etiam itinere Heinricus Teutbaldum filium Hucberti gravi devicit proelio. Hludowicus vero Gauzlinum cum aliis multis ad tuitionem regni contra Nortmannos dirigit. Ipse vero et frater eius cum reliquo exercitu Burgundiam petentes civitates, quas tyrannus invaserat, receperunt. Sociatoque sibi Karolo rege, fratre Hludowici, Bosonem in Vienna civitate incluserunt, pacemque ei obtulerunt, quam ille rennuit suscipere. Circumdata itaque urbe ille se firmissime intus munivit. Unde episcopi cum consilio regum et principum eum perpetuo damnavere anathemate. Karolus vero rex de nocte consurgens, ignorantibus Hludowico et Karlomanno, igne sua castra concremavit, atque ita revertitur in sua. Hoc etiam tempore obiit Karlomannus rex, frater Karoli et Hludowici. Hi vero qui Viennam obsederant videntes nil inimicis posse . ., accepto consilio, rediere in sua.

  Gozlinus vero abba et exercitus qui cum eo erat statuunt Nortmannos bellum inferre. Mittuntque ad eos qui trans Scaldum erant, ut die statuta venientes, hi ex una parte fluminis hique ex alia eosque delerent. Sed non provenit ita ut voluerunt. Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis. Timor quoque et tremor eorum cecidit super inhabitantes terram, et hac elati victoria die noctuque non cessant aecclesias igne cremari populumque Christianum iugulari. Tunc omnes intra Scaldum et Sumnam atque trans Scaldum monachi, canonici, sanctimoniales cum corporibus sanctorum et omnis aetas et conditio fugam ineunt. Ipsi enim Dani nemini nec etiam aetati parcebant, sed omnia ferro et igne devastant. Gozlinus vero et hi qui cum eo erant videntes non posse eos resistere, mense Octobrio intrante dimisso exercitu, rediit unusquisque in sua. Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt. Indeque Menapios atque Suevos usque ad internitionem delevere, quia valde illis infesti erant. Omnemque terram vorax flamma consumpsit. Hludowicus vero rex rediit in Franciam diemque nativitatis Domini egit celebrem in Compendio palatio.

Anno DCCCLXXXI.

  Anno Domini DCCCLXXXI. Nortmanni vero cum infinita multitudine monasterium nostrum ingressi VII. Kal. Ianuarii ipsum monasterium et civitatem, exceptis aecclesiis, et vicum monasterii et omnes villas in circuitu V. Kal. Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum. Indeque eisdem V. Kal. Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus. Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra. Iberum circa sollempnitatem sancti Petri Atrebatis venerunt omnesque quos ibi repperere interfecere et circuita omni terra, ferro et igne cuncta vastantes, sani revertuntur ad castra.

  Interim Hludowicus rex gravi dolore contristatus, videns regnum deleri, convocato exercitu praeparat se ad proelium. At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum. Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire. Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a praeda. Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium. Moxque Nortmanni fugam ineunt atque dictam villam deveniunt; quos rex insecutus est gloriosissimeque de eis triumphavit. Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc actum viribus et non dederunt gloriam Deo. Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt; et nisi rex citius equo descendens locum resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo abirent. Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt. Rex quoque adunato exercitu in pago Camaracensium venit castrumque sibi statuit in loco qui dicitur Strum ad debellationem Danorum. Nortmanni hoc cognoscentes Gandavum rediere suisque reparatis navibus terra marique iter facientes Mosam ingressi sunt et in Haslao sibi sedem firmant ad hiemandum.

  Hac etiam tempestate Hludowicus rex senior obiit. Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.

 Anno DCCCLXXXII.

  Anno Domini DCCCLXXXII. At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit. Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt. Contra quos Karolus imperator exercitum infinitum congregat eosque Haslao obsedit. Godefridus vero rex ad eum exiit, cui imperator regnum Fresonum, quod olim Roricus Danus tenuerat, dedit. Coniugemque ei dedit Gislam filiam Hlotharii regis Nortmannosque e suo regno abire fecit.

Hludowicus vero rex Ligerem petiit Nortmannos volens e regno suo eicere atque Alstingum in amicitiam recipere, quod et fecit. Sed quia iuve